# Exercitationes paradoxicae 68

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/68

Neque enim hîc audiuntur qui in Perside, qui in India, qui alibî gentium vel philosophati sunt, vel etiam-num philosophantur: cùm tamen suffragia illorum non majori negligamus jure, quàm illi nostra non audiant. Et quamvis standum solummodò foret à partibus Europaeorum: quis nesciat Aristotelem vix vigere, nisi apud Coenobitas, aut eos certè qui ab illis instituti sunt, quique penes ipsos non conscientiam modò, sed & libertatem quoque judicandi deposuerunt? Caeterùm enim qui sunt soluti ejusmodi compedibus, liberéque philosophantur: quàm pauci quaeso faciunt Aristotelicum institutum? Sed & licet numerosus hac tempestate numerus Aristoteli consentiat: an-ne proptereà veritas sic dijudicanda est ex numero opinantium, ut in Iudiciis fieri solet? Certè Sapientes paucissimi sunt: numerosissimus autem est, imò, ut Sapiens loquitur, infinitus numerus stultorum. Quin & Aristoteles ipse docet, cùm sit loquendum, ut plures: sentiendum tamen, ut pauciores. Vera scilicet Philosophia multitudinem consultò devitat, paucisque est (ut Cicero inquit) contenta judicibus.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
