# Exercitationes paradoxicae 69

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/69

Hinc Seneca egregiè, Nihil magis praestandum est, quàm ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem, pergentes non quò eundum est, sed quò itur. Et iterùm, Nulla res nos majoribus malis implicat, quàm quòd ad rumorem componimur, optima rati ea, quae magno assensu recepta sunt. Ac rursùs, Haec pars major esse videtur: ideò enim pejor est. Non tam benè cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant. Argumentum pessimi turba est. Haec ille. VT hoc porrô missum faciamus: sua quaeque fata manent. Contigêre tempora, in quibus Aristotelis Secta vix audiebatur: exempli caussâ vivente Laertio, qui scribit solam suo tempore Epicuri Sectam floruisse caeteris ferè deficientibus. Certè negari non potest, quin quamdiù Athenae floruerunt, perstiterúntque incolumes, (imò quamdiù etiam floruit Romanum Imperium) negari, inquam, non potest, , Google potest, quin magis viguerint & Academia, & Porticus, & Pyrrhoneorum institutum, quàm Lycaeum Aristotelis. Extulit enim Academia Cicerones, & Plutarchos: extulit & Porticus Epictetos, ac Senecas, quibuscum certè non proferant Peripatetici comparandos.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
