# Exercitationes paradoxicae 70

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/70

Marcus verò ille Imperator, egregiúsque Philosophus non ad Peripateticum audiendum jam senex pergebat, sed ad Sextum Empiricum (quem constat Pyrrhonium fuisse) ut est apud Philostratum. Ex quo porrô tempore & Athenae solo exaequatae sunt, & Roma saepenumerò in praedam Barbaris data: pervenerunt ad Arabes Graeci aliquot Philosophorum libri, ac inter alios Aristotelis. Hos Aben-roës, Alpharabius, aliíque vertere tentârunt in Maurorum linguam: sicque rei novitate, & admiratione capti sunt, tantúmque uni Aristoteli coeperunt tribuere, ut Abenroës scripserit, sicut suprà retulimus, nullum per mille, & quingentos annos notari potuisse errorem in ipso Aristotele. Quasi verò jam anteà Theophrastus, Simplicius, Philoponus, aliíque, etiam Peripatetici (ut caeteros reticeam) non subnotassent plurimos? Tempore autem Alphonsi literaturae omnis cupidi, translati sunt in latinam linguam Aben-rois, Avicennae, aliorúmque Arabum libri. Hi, florere jam incipente Academia Lutetiana, delati sunt Parisios (laborabatur videlicet magnâ librorum penuriâ) tantúmque illis tributum est, ut Aben-roës, sive Commentator, atque etiam Avicennas, unà cum Aristotele, ceperint magnae esse authoritatis (quasi nempe sydera quaedam opportunè allucentia) ut colligere licet ex scriptis D.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
