# Exercitationes paradoxicae 71

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/71

Thomae, Scoti, & aliorum, qui in conclusionibus probandis Commentatorem, & Avicennam, aequè ac Aristotelem citant. ET Commentatorem praecipuè: qui tamen quàm fuerit egregiè Aristotelis mentem assequutus, demonstrat praeclarè Iohannes Ludovicus Vives ex translatione textus 5. libri 1. Metaphysicorum. Lubet hîc apponere germanam graeci textus interpretationem: deindè verò subjungere translationem Aben-rois, ut, quasi ex ungue Leonem, colligere hînc liceat quàm lepido soleat commenta Commentator comminisci. Sic igitur gręca lectio propriè redditur latinè, Post jam enumeratas de Philosophia sententias, sequuta est Platonis speculatio, in plaerisque Pythagoricis accedens: sed quadam habens propria, praeter Italicam disciplinam. Nant à puero primùm Cratylo dedit operam, & placitis Heracliti, quae ogle quae in sensilibus, quòd in perpetuo essent fluxu, scientiam tollebant, cujus ad postremum quoque fuit opinionis: cùm Socrates circa moralia versaretur, de natura universitatis nihil diceret. Audi jam Commentatorem. Et post hoc, quod dictum fuit de modis Philosophiae, inventa fuit Philosophia Platonis. Et sequebatur illos in multitudine: in unitatibus autem erat opinionis Italorum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
