Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 72
Unproofread scanNot analysed yet
Et primus, qui contigit post Democritum, fuit opinio Herculeorum: scilicet quòd omnia entia sunt semper in fluxu, &quòd nulla est in eis scientia. Istas igitur opiniones secundum hos accepimus in postremo: Socrates autem loquutus fuit in moralibus, &nihil dixit de natura. Sic ille. Quaeso te jam (ut ita mihi post illum exclamare liceat) quaeso te quis sanae mentis eadem dicat esse haec, &illa? Aristoteles, si revivisceret, intelligeret haec, aut posset vel conjecturis castigare? O homines valentissimis stomachis! qui haec devorare potuerunt, &concoquere, &in haec tam ab Aristotelis sententia, ac mente abhorrentia auscultare, quae Aben-rois Commentator comminiscitur. Favete linguis viro tanti nominis, &alteri Aristoteli! Caetera vide apud ipsum: jam enim evagor longiùs, qui haec tantùm velim per modum parentheseos apposita, ut intelligere possis, quo jure viguerit tanta Commentatoris authoritas in Aristotele commentando, &interpretando, ex quo Parisiis receptus est.