# Exercitationes paradoxicae 72

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/72

Et primus, qui contigit post Democritum, fuit opinio Herculeorum: scilicet quòd omnia entia sunt semper in fluxu, & quòd nulla est in eis scientia. Istas igitur opiniones secundum hos accepimus in postremo: Socrates autem loquutus fuit in moralibus, & nihil dixit de natura. Sic ille. Quaeso te jam (ut ita mihi post illum exclamare liceat) quaeso te quis sanae mentis eadem dicat esse haec, & illa? Aristoteles, si revivisceret, intelligeret haec, aut posset vel conjecturis castigare? O homines valentissimis stomachis! qui haec devorare potuerunt, & concoquere, & in haec tam ab Aristotelis sententia, ac mente abhorrentia auscultare, quae Aben-rois Commentator comminiscitur. Favete linguis viro tanti nominis, & alteri Aristoteli! Caetera vide apud ipsum: jam enim evagor longiùs, qui haec tantùm velim per modum parentheseos apposita, ut intelligere possis, quo jure viguerit tanta Commentatoris authoritas in Aristotele commentando, & interpretando, ex quo Parisiis receptus est.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
