Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 74
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquàm &jam quoque facile est divinare quod est à Poeta verissimè dictum. Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque. Ne porrò quis aegrè accipiat quod obiter innui, rejectam pridem à Patribus Aristotelis Philosophiam: noverit quaeso quo in pretio illi ipsam habuerint. Quid opus est memorem Tertullianum, Irenaeum, ac vetustiores? Quid memorem Lactantium? qui tam saepe carpit Aristotelem, tanquàm secum dissidentem &repugnantiae dicentem, &sentientem. Quid Iustinum Martyrem? qui tam saepe reprehendit, in sua praesertim paraenesi. Quid Hieronymum?