# Exercitationes paradoxicae 74

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/74

Quanquàm & jam quoque facile est divinare quod est à Poeta verissimè dictum. Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque. Ne porrò quis aegrè accipiat quod obiter innui, rejectam pridem à Patribus Aristotelis Philosophiam: noverit quaeso quo in pretio illi ipsam habuerint. Quid opus est memorem Tertullianum, Irenaeum, ac vetustiores? Quid memorem Lactantium? qui tam saepe carpit Aristotelem, tanquàm secum dissidentem & repugnantiae dicentem, & sentientem. Quid Iustinum Martyrem? qui tam saepe reprehendit, in sua praesertim paraenesi. Quid Hieronymum?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
