# Exercitationes paradoxicae 76

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/76

Quaeso autem nùm lepida, appositáque sit analogia ejus, quod materiam, formamque vocant in rebus naturae, & artis? dum Aqua dicitur materia, verba, Ego te baptizo, &c. forma Baptismi: peccatum materia, absolutio forma Poenitentiae: pars contrahens materia, consensus forma Matrimonii, atque ita de caeteris: ut proimde res Sacrosanctae detorqueri debeant ad hujusmodi Aristotelismum? Nisi fortè congruentiùs non foret cum antiquis Patribus, de Baptismo (ut istud attingam) sic loqui? Accedit verbum ad elementum, & fit Sacramentum. Quamquàm istud obiter. VT enim redeam ad id, quod mox ante propositum erat, non modò veteres Patres, sed ex Doctoribus etiam Scholasticis plurimi non possunt ita contineri, quin aliquandò, vel inviti in Aristotelem dissiliant, quem tamen habent dejeratum. Exemplo sit Albertus Magnus, dum illum arguit quòd Animal coeli motorem fecerit. Adjungatur & D. Thomas, dum illum taxat quòd hinc mundi aeternitatem adstruens, illinc animorum immortalitatem, sibi contradixerit. Subscribi potest & ipse Scotus, dum illum carpit, quòd tam inconstanter de Anima senserit. Verùm citari quoque possent Gregorius, Durandus, Bacco: rursúmque Hervaeus, Maronaeus, & alii, qui interdùm ipsum deserunt: ut praeteream Petrum Alliacensem, & Nicolaum Cusanum Cardinales Ecclesiae, caeterósque sanè non paucos. Quid, quòd vix jam est, qui sine rubore tueatur Aristotelem, quod spectat ad Galaxiam, seu lacteum circulum: quod item ad originem venarum, nervorúmque ex corde: quaestionésque id genus alias?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
