# Exercitationes paradoxicae 77

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/77

Vnum hic adjicere juvat, quod sum aliàs non parùm miratus: videlicet Albertum magnum ita conclusisse suos in Aristotelem commentarios, In his nihil dixi secundum opinionem meam propriam: sed juxta positiones Peripateticorum: & ideò illos laudet, vel reprehendat, non me. His quippe verbis primùm pellectis, Quasi verò, inquam, videre non debeant recentiores Aristotelei, si quem existimant fuisse Peripateticum celebrem, adeò perspicuè loquutus est: quasi, inquam videre non debeant, non debere se allici ad Peripateticam Sectam ex conditione, vel nomine Docentium, & Sectatorum?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
