# Exercitationes paradoxicae 8

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/8

Sanè, si vel minima intereà responsionis occurrat species, attendite, inquiet, difficultas optima est: hîc est nodus difficultatis. Vel certè, si alius videatur augere difficultatem, paulóque fusiùs rem explicet, ad rem, ad rem, inquiet, categoricè procedamus. Quòd si uter-vis Adversarium utcúmque exturbaverit: ecce illicò intumescet, quasi hydram debellârit, sicque totam scholam despiciet, quasi in mucoso illo caeteros omnes devicerit, subegeritque pedibus universitatem generis humani. NVNC quandò proposuimus quem uae sibi Philosophiae finem Aristotelei praestituant: experiamur num caetera omnia illi probè consentiant. Principio graves omnes Authores è scholis suis ejecerunt, veluti ex urbe obsessa imbellem multitudinem. Neque enim praelegi videas Platonem, M. Tullium, Senecam, Plinium, Plutarchum, & alios, qui profectò plurimùm conferre ad Sapientiam potuerant. Sed hi nimirùm visi sunt illis admodùm inexercitati, parumque auxilii ad altercationes illas scholasticas allaturi. Selectus est Aristoteles, qui propter dictionem ambiguam, truncatamque sententiam, visus est posse numerosa suggerere tela hisce conflictationibus. Indicio est, quòd illos etiam Aristotelis libros non attingunt, in quibus ille videtur esse loquutus apertiùs: ut sunt qui OEconomici, qui Politici, qui de Animalibus inscribuntur.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
