# Exercitationes paradoxicae 81

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/81

Et pari ratione, cùm scribat ille idem Ammonius visos fuisse duos Categoriarum: quis scit an nos verum jam habeamus, an adulterinum? Plurimi sanè suspicantur ad Architam potiùs, quàm ad Aristotelem referendum. DICAM-NE quòd, cùm tam multi Aristoteles fuerint; referente Laërtio potuerint opera aliorum facilè adscribi uni Stagyritae? ut saepiùs contingunt simi lia. Nam & cùm multi fuerint loves, unus tamen Saturni filius omnium tulit operas: & cùm multi fuerint Hercules, unum tamen Alcmenae filium labores omnium fecere insignem. Dicam aliquid adhuc probabilius. Cùm Theophrastus, & alii stylum Aristotelis imitati fuerint (si fuit enim Aristoteles aureum flumen fundens, ut Cicero loquitur: fuit & in Theoplirasto eloquendi nitor tam divinus, ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur, subscribente Fabio: fuit & Lycon in dicendo tam suavis, & dulcis, ut additione literae unius sit etiam appellatus Glycon, quod Laërtius memorat) cùm praetereà Theophrastus; & alii multos composuerint libros sub eisdem titulis, Itemqui quòd fuerini multi Aristeteles, & multi Aristotelei, quorum opera uni Stagyrita adscribi potua. rini.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
