# Exercitationes paradoxicae 83

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/83

Memorant siquidem Strabo, Plutarchus, & alii, cùm Theophrastus haeredem Bibliothecae Aristotelis, & suae reliquisset Neleum Scepsium, defossos diù terrae jacuisse Aristotelis, ac Theophrasti libros, Attalicorum regum metu, statìm à morte Nelei. Post multùm verò temporis, cùm jam penè blattis, ac tineis exesi, & humore labefactati, corruptique essent: erutos fuisse, ac venditos Appelliconi Tejo, qui exportari curârit Athenas. Caeterùm cum Apellicon aegrè ferret tam multas lituras, & corruptiones, voluisse Marte suo resarcire reponeréque omnia, prout magis ad Authorum mentem congruere judicabat. Cùm verò non longè post L. Sylla eosdem libros ex Graecia Romam devexisset: scribunt demandatam curam Tyrannioni Grammatico, ut illos eosdem Aristotelis libros recenseret, ac denuò corrigeret: atque hunc rursùs adjecisse, detraxisse, immutasse omnia, prout divinare poterat vel Apolliconem pravè judicasse, vel hanc, potiúsquam aliam fuisse mentem Aristotelis. Sed & ferunt successisse Andronicum Rhodium (cujus jam anteà meminimus) qui rursùs pro suo captu priores illos emendare volens, súsque déque everterit omnia, detractis, adjectis, mutatisque pluribus.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
