# Exercitationes paradoxicae 84-2

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/84-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/84-2

ac proinde ut divinare facilè non liceat, quaenam sint propria, primae váque authoris vestigia. Quòd si hac ratione potuerunt errores innumeri in textum Graecum irrepere: quaeso ex te quâ solertiâ verti deinceps potuerint in Latinam linguam Aristotelei libri? Taceo certè ex hoc capite tantum squalorem, tantámque barbariem Aristotelem occupasse, ut Aristoteles redivivus sese jam prorsùs non agnosceret. Ex hisce igitur caussis effectum esse videtur, ut inversa, & confusa omnia in Aristotele appareant. Primùm quippe libri ipsius variè disponuntur, dividuntur, subdistinguuntur.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
