# Exercitationes paradoxicae 84

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/84

Per tot igitur Correctorum (ne veriùs dixeris Corruptorum) manus, potuit-ne textus Aristotelis ad nos purus pervenire? an non potiùs innumeris vitiatus in locis? primùm explicatus illis injuriis temporis: ac deinde istis Censorum divinationibus. Proinde verò, si jam proponatur sententia, vel vocabulum ex codicibus Aristoteleis: quónam argumento discernes illud esse potiùs nativum, & ipsius Aristotelis: quàm supposititium, & alicujus praecitatorum? Hûc si conferas varietatem oscitantiam, imperitiam librariorum, & exscribentium: apparebit huic authori caussa cum aliis penè omnibus communis, ut scilicet ejusdem loci variae lectiones fiant,

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
