# Exercitationes paradoxicae 88

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/88

Quod enim respondent factum, ne Philosophia contaminaretur prophani vulgi manibus: quaesierim lubens, quinam isti sint à contagione vulgi semoti, à quibus illa non polluatur? Videmus certè quàm argutè Philosophia illa explicetur: neque enim ipsius mysteria sic abdita sunt, quin plurimis pateant, & vulgo etiam revelentur. At, quaeso Deum immortalem, quàm egregia, quàm sublimia, quàm utilia, quàm jucunda doceat! Propterea-ne ergo à scholis expunxere libros illos, in quibus Aristoteles fuerat loquutus perspicuè? proptereà ne retinuere illos, qui ob inextricabiles nodos visi sunt clamoribus clamosissimis nutriendis idonei 3 Dicent quidem non esse opus interpretari in scholis libros illos faciles, & quorum intelligentia sine magistris obtineri potest: Attamen si illorum loco proponerentur VARTA. rentur difficiles quidem, sed qui tamen alicujus usus praeter clamores scholasticos forent: id quidem probari posset.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
