# Exercitationes paradoxicae 89

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/89

Sed illos ita negligere, ut ex mille Peripateticis, vix noverim unum, qui vel OEconomicos, vel Politicos, vel Animalium historiam legisset: intere à verò conterere aevum in frivolis illis commentationibus, quas suggerunt, ac suppeditant organici, acroastici, animastici, metaphysici illi libri, quis aequo animo ferat, si quicquam sapuerit? Quanquàm & libri quoque illi faciles percurri utiliter possent: neque enim sine magno foenore unquàm legerentur à viris Philosophis: cùm magnam partem contineant speculativae Philosophiae, seu quae circa naturam rerum, seu quae circa mores est. Praesertìm verò rediret ad discentes & fructus uberior, & jucunditas amplior, si tanta rerum varietas, quanta deinceps est observata, appositè attexeretur. Verùm quid haereo in hoc? Isti non putant se philosophari, nisi inter se dimicent: dimicare verò non possunt, nisi Andabatarum more, hoc est, nisi tenebris Cimmeriis circumfundantur. Quò enim est res aliqua obscurior, eò tonant vehementiùs: & quamvis decertantium unus in Austrum tendant, & alius in Boream, ita ut sese non intelligant: reboaES.3 VIII.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
