# Exercitationes paradoxicae 90

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/90

Id nihil sit: incertum tamen κando Aristoteles, quande ore Ari stotelis alius Philoso phus loquatur reboare tamen videas, terminisque obscurissimis offundere omnia. Sic nempe existimant se facturos fucum apud ignaros hujus artificii, ut & facere voluisse Aristoteles videtur. Clarus ob obscuram linguam, magis inter inanes, Quàm de graveis inter Graios, qui vera requirunt. Semper enim stolidi magis admirantur, amántque Inversis quae sub verbis latitantia cernunt. SED concedamus ulteriùs Aristotelem perspicuè loquutum: en tamen adhuc duo capita, ex quibus doctrina illius relinquitur semper admodùm incerta. ALTERVM est, quòd ut ferè semper rhapsodiam exercuit, compilator maximus alienorum operum: absque eo quòd vel assumpserit, vel habuerit tempus digerendi, censendique omnia: sic discernere non potes quid ille ex suo, quid ex alieno dixerit. Istud ego profectò non possem non proponere verecundiùs: nisi & Aristoteleis istud lepidissimum plaerumque pateret effugium.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
