# Exercitationes paradoxicae 91

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/91

Si enim Aristoteles dicatur, exempli gratiâ, fecisse Locum in Logica speciem quantitatis continuae à tribus vulgatis distinctam, in Metaphysica non fecisse: occurrunt Aristotelem in opere Logico fuisse loquutum non ex sua, sed ex veterum sententia. Quod & respondent alibi passim: ubi praesertìm Aristoteles sibi apertè contradicit. Vt ergo demus Aristotelem saepissimè fuisse loquutum juxta Antiquorum sententiam: quónam tandem adjuti praesidio discernere poterimus quando Aristoteles ipse, quando ore Aristotelis Philosophus antiquior loquatur? Illo enim loco Logices citato (quandò ex mille similibus casu selegimus hunc unum) non innuit, neque profitetur Aristoteles se ex aliorum loqui sententia: sed eodem prorsùs contextu, tenoréque orationis, quo caetera omnia de suo, illud alienum pronunciat. Viderint proinde qui ita respondent, annon istud effugium incertissimum ubique Aristotelem faciat? Quotusquisque enim ille est, qui ubi se urgeri, premique senserit aliquo Aristotelis loco: opponere statìm non possit non esse Aristotelem, qui ibi loquatur: sed aliquem antiquiorem sub persona Aristotelis? Quo enim jure id de uno tu asseres loco: ut illi pari ratione non liceat de caeteris? cùm praesertìm Aristoteles non innuat quid de se loquatur, quid ex aliis. Viderint rursùs, an non sit ineptum dignam risu evasionem potiùs comminisci, ex religione, qua jurârunt in ipsum Aristotelem: quàm animos sumere suspicandi Aristotelem dormitare interdùm potuisse? ut proinde à Philosopho, & veritatis amatore deseri possit, ac debeat. ALTERVM est, quòd non rarò ipse Aristoteles apertissimè declarat doctrinae suae fallaciam, ac incertitudinem.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
