# Exercitationes paradoxicae 92

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/92

Quàm saepè enim quaeso apponit Dubitantium adverbia! Aperiamus primum duntaxat operum ipsius librum (Categorias intelligo) ut experiri istud liceat. Postquàm, exempli gratiâ, de Relatis disseruit, subdit: Fortassis autem difficile sit de rebus hujusmodi vehementer asserere, nisi ea saepe pertractata sunt: dubitasse autem de horum unoquoque non est inutile. Praetereà ubi recensuit quatuor Qualitatis species, subjicit, Fortassis quidem igitur alius quispiam apparuerit Qualitatis modus (hoc est enim, quod speciem vocamus) sed ferè qui maximè dicuntur, hi sunt. Item cum dixisset Prius dici quadrupliciter, subjungit, Modi igitur, qui dicti sunt de Priori, Ferè tot sunt: unde & alium deinde subnectit, cujus nimirùm fuerat oblitus, lapsu memoriae lubricae. Adhaec ubi modos Habendi recensuit, Forte tamen, inquit, & alii quidam ejus, quod est Habere, apparuerint modi: sed qui dici consueverunt, penè omnes enumerati sunt. I nunc quaeso, & perpende, sit-ne ita certa, & indubitata Aristotelis doctrina, ut Sectatores existimant? Mirum sanè dictu!

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
