# Exercitationes paradoxicae 93

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/93

qua ratione Magister tam dubius tam securè exaudiatur: Profitetur ipse non constare sibi earum rerum, quas proponit: apertè ostendit se versari in incerto, & ancipiti. Ecce verò Sectatores res easdem sine ulla haesitatione excipiunt, quasi mera oracula. Invexit ille v. c. partitionem Qualitatis in quatuor modos, seu species: declaravit possibile esse, ut aliqua alia adjiceretur species: conjectans videlicet nondùm se omnes benè expendisse. At ecce Partitio illa sic incunctanter recipitur, ut quaesitae etiam fuerint Demonstrationes à D. Thoma, Scoto, & aliis, quibus posset stabiliri. Quare & admittitur, ut abundè demonstrata: cùm rationes tamen, quibus confirmatur, si quidpiam probarent, alium longè numerum inveherent, quàm quaternarium. HIS verò omissis, & ut concedamus Aristotelem sententiam suam apertè testari, & loqui prorsùs dogmaticè, ac sine ulla haesitatione: An non adhûc necesse est doctrinam ejus effici dubiam prosùs, & incertam, non modò ex redargutione veterum Ecclesiae Patrum, & Doctorum etiam recentiorum (quod superiùs ostensum est) sed maximè etiam ex perpetuis Peripateticorum dissidiis circa illius interpretationem?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
