# Exercitationes paradoxicae 97

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/97

An-non adhuc superest praecipuum incertitudinis caput: Quòd Aristotelica scilicet doctrinae omissa, & insufficientia innumera habeat: Superflua, tautologicáque innume ra foveat: Falsa, impia, calumniosa innumercontineat: denique & pugnantia, contradictoriáque innumera sustineat. Ista profectò paucis expediri, & probari nequeunt. Volumen justae quantitatis quodlibet horum capitum per sese exigeret. Agè tamen, seligamus, & cogamus praecipua, quae nobis observare licuit in sequentes Exercitationes. Percurrendos non suscepimus libros omnes Aristoteleos: illos tantum delegimus, recepimúsque examinandos, qui scholastici habentur, & in quibus Aristotelei profitentur arcanam illam contineri Philosophiam. Hujusmodi sunt xvij. ex Organo libri: Physicae acroaseos, seu auscultationis viij. de Coelo, & Mundo IV. de Ortu, & Interitu, seu de Generatione, & Corruptione ij. de Meteoris iv. de Anima iij. Metaphysicorum vel xij. vel xIV. denique & Moralium Nicomachiorum X. Coeteros minùs attigimus: & quòd ab istis non praelegantur, & quòd paucioribus videantur interspersi naevis, ac erroribus. NOVI quidem circa ea, quae commemoranda sunt, cavillos non defuturos. Quid enim tam apertum est, quod obscurare isti XIII.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
