# Exercitationes paradoxicae 99

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/99

Refellere certè omnia, quae responderi posse videbantur ad ea, quae objicio, res videbatur esse immensa, laboris prope infiniti, fructus autem per-quàm exigui, propter ea quae jam dicta sunt. Etsi praecipua quoque capita vel rejicio in sequentes libros, vel nîc confirmo breviter. Alterum est, quòd hac in parte repetendum mihi praesertìm videtur, Scholasticos hosce libros (meâ quidem sententiâ) Aristotelis ipsius non esse. Movent me tùm caussae illae, quae superiùs deductae sunt: tùm errores, ac defectus qui tam frequentes occurrunt in libris hujusmodi. Pluris enim facio tantum virum, quàm ut credam illi adscribenda esse tam abjecta opera. Haec certè illa esse non possunt, propter quae fuit admirationi prioribus saeculis. Hinc si libros istos coarguam sub Aristotelis nomine: id ita velim intelligi, ut non tam convellam ipsum Aristotelem, quàm opinionem Aristoteleorum, qui hujusmodi errores falsò, ac immerito affingunt Aristoteli. Sed rem ipsam tandem aggrediamur. EXEROmissio, & insufficientia doctrina Aristoteleae arguitur primùm ex defectibus generalibus Or gani. Quòd apud Aristotelem innummera deficiant.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
