# Exercitationes paradoxicae xi

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xi

Sapientius profecto Philosophi illi, quos paulò antè nominavi: qui ut vanitatem simul & incertitudinem humanae scientiae demonstrarent, ita sese comparabant, ut possent tam adversus omnia, quàm pro omnibus dicere. Ex hoc sanè effectum est, ut cum deinceps incubuisset munus profitendi Philosophiam, & quidem Aristoteleam in Aquensi Academia per sexennium integrum: id quidem semper praestiterim, ut possent Auditores mei probè tutari Aristotelem: at appendicis tamen loco placita etiam tradiderim, ex quibus Aristotelea dogmata prorsùs enervarentur.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
