# Exercitationes paradoxicae xiii

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xiii

Vnum in confesso est, non debuisse me quidpiam in publicum emittere ex iis, quae sunt à me pro Aristotele disputata: cum ecce Mundum jam compleant quae ab Aristoteleis proferuntur volumina. Satis ergo visum est illis permittere lucem, quae edisserui in oppositum. Neque verò proptereà erit quòd me quispiam Dogmaticum credat: cum etsi unam duntaxat partem dogmatico more hîc defendam: praemonuerim tamen alteram idcircò suppressam à me, quod satis supérque habeatur ex Authoribus Aristoteleis. Sanè cum rerum veritatem perspectam esse Mortalibus mihi non persuadeam: absit ut venditare velim pro compertis ea omnia, quae videor hîc asserere. Alia mihi profectò est mens, aliâque longè intentio. Quippe cum ferè apud me constet multos plurimum potuisse ad detegendam veritatem, nisi se illam penitus arripuisse credidissent: enitendum duxi, quantum in me esset, retundere hujus tantae credulitatis aciem, probaturus num simul quidpiam ex turgida illa Aristoteleorum praesumptione detraherem. Mirum enim dictu est, quàm superciliose declament, quàm fastuosè divendant sua illa dogmata! quibus ita contineri veritatem jactitant, ut quicquid illis opponitur veritati ipsissimae clamitent esse dissentaneum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
