# Exercitationes paradoxicae xiv

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, xiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xiv

Hinc etsi benè noverim multorum in me invidiam concitatum iri: morari tamen proptereà non debui: quòd praestare id voluerim solius Veritatis studio, cui sensissem praeconceptam illam istorum opinionem tanto esse impedimento. ILLVD de me proinde ferat quod quisque volet judicium: at mea mihi conscientia sufficiet. Ego enim, ut ita mihi cum Cicerone in simili caussa profiteri liceat, si aut ostentatione aliqua adductus, aut studio certandi ad hanc potissimùm Philosophiam me applicavi: non modò stultitiam meam, sed etiam mores & naturam condemnandam puto. Iurabat ille per lovem Deósque Penates: jurarem ego per DEVM verum, & sacro-sancta Euangelia, me & ardere studio veri reperiendi, & ea sentire, quae dicerem. Quî enim possum non cupere verum invenire? cùm gaudeam, si simile veri quid invenerim. Sed cùm sub veri specte tam callidè falsitas subrepat, ut (vel Aristotele teste) multa falsa multis veris probabiliora appareant: quis improbct, si non illicò opinionem quamcumque arrivio, si non juro temere, si quacumque tandem ratione expendo num oppositum sit vero fortassis propinquius?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
