Latin
xix
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae xix
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsum itaque, dum has insequor, in Aristotele potius damnem, quem semper admodùm suspexi, quàm in ipsis Aristoteleis? qui absque praevio examine Aristotelem complectuntur neque discernunt quid ille nosse, quid ignorare potuerit: quidque ex illo legitimum habeatur, quid adulterinum. PORRO cum Philosophia vulgò tractetur quadripartita: &quae pars Physica est in tria membra subdistinguatur ut proinde fiant partes Philosophiae celebriores sex, quibus adhuc praemittantur capita quaedam prooemialia, vulgo Prolegomena. Ea propter eas, quae sequuntur philosophicas Exercitationes in septem libros digessi, ut ex integro Philosophiae Aristoteleae respondeant. Et ipse quidem LIBER I. in doctrinam Aristoteleorum universè inscribitur, quòd generales quasdam duntaxat Exercitationes contineat. In illo nempe &Ratio philosophandi, quae apud ipsos viget, improbatur; &ob dejectam ab eisdem philosophandi Libertatem expostulatur magnopere: &Aristotelis Secta, aut doctrina non praeferenda arguitur, cum alias plurimas ob caussas, tùm maximè ob Omissa, Superflua, Falsa, Pugnantia, quae in textu Aristotelis vulgò praelecto demonstrantur.