Latin
xvi
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Sin faciat: optimè conjicio fore, ut caußâ per ipsum non cadam: cum perpetuò, nisi fallit spes, Scripturae, Patrum, Conciliorum Veritatem, Authoritatem, Majestatem defenderim. Vt ut faciat, noverit non esse me adeò pusilli tenellique animi, ut credam cujusvis esse asserere quod sit dogma, quis fidei articulus. Ecclesiae credo: at non cuivis Sciolorum hujusmodi, qui nisi aliunde rejicere possint quod gustus ipsorum non probat: provocant statim ad sacram Scripturam, haeresimque esse pronunciant. Verùm satis multa de his. RVNC posterius quod attinet caput: Meas hasce elucubrationes indigitandas censui titulo ExERCITATIONVM; quòd hac ratione exercuerim &animum &ingenium. Imprimis enim videbatur magno mihi opus esse animo ad emergendum unde tam pauci conarentur assurgere. ad exuendos tot habitus, quos ex vulgi contagione ab infantia jam contraxissem: ad excutiendum ignobile jugum tam inveteratae hujus, quàm generalis praeoccupationis: &,quod gravius longè videbatur, tùm, cùm neminem reperirem, qui conatum hunc meum probaret: imò cum penè ab omnibus quotquot docti habebantur, exsibilarer, &infami commonstrarer digito.