# Exercitationes paradoxicae xvii

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, xvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xvii

Deinde verò ingenii vis magna etiam contentione videvatur esse exserenda, ubi vel novis opinionibus authoritatem conciliare, vel obsoletis suam gratiam oportuit restituere. Praesertim verò cùm illic nullus sese offerret Mercurius, qui viam patefaceret, nulla Ariadne, quae ex gyris penè inextricabilibus expediret: hîc autem (quòd penè vestigia Priscorum deficerent) cum vel divinandum foret, quae mens, quae ratio illos permovisset, vel nova essent plurima tentanda, quibus, quas nudas habemus ipsorum opiniones liceret defendere. Hinc & Exercitationes inscripsi PARADOXICAS, quòd Paradoxa contineant, seu opiniones praeter vulgi captum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
