# Exercitationes paradoxicae xviii

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, xviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xviii

Quanquàm vulgus hîc intelligo non plebeiorum hominum (auid enim Asino cum lyra?) sed Philosophorum communium, quibus ingenium est ita vulgare, ut vulgi instar Barbariem inclament quicquid praeconceptis semel opinionibus adversatur. Cùm autem viderem Aristoteleos & numero, & pertinaciâ caeteros omnes longè superare: ratio prosectò in promptu est, cur negotium mihi sumpserim ADVERSVS ARISTOTELEOS. Quòd si quispiam fortè ex me quaerat, quamobrem inscripserim adversus Aristoteleos, non adversus Aristotelem, cujus tamen doctrinam videor ex-professo impugnare: noverit me potissimum tribus adductum argumentis. Primùm quòd opera illa, quae hic persequor, non tam ex rei veritate credam esse Aristotelis, quàm ex opinione Aristoteleorum. Major quippe, meo judicio, Aristoteles vir fuit, quàm ut ipsi adscribi debeant tam indigna opera. Alteit e chogle Alterum, quòd isti non tam Aristotelis, quam suam, & expressae menti Aristotelis repugnantem saepe defendant sententiam: v. c. dum tuentur semen, & coelestes globos Animâ destitui, contrà quam ille expreße asseruit. Postremum, quòd quisquilias, gerrásque quaestionum conglobent in dies, quae Aristoteli in mentem non potuerunt occurrere.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
