# Exercitationes paradoxicae xx

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, LIBER II. opponitur Dialecticae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xx

LIBER II. opponitur Dialecticae Aristoteleae: Vbi primum nulla ipsius Dialectices necessitas utilitásve esse declaratur. Deinde vero ubi declamatum est in Vniversalia, Categorias, Propositiones Aristoteleas, disputatio tandem instituitur adversus Scientiam, & demonstrationem ab Aristotele praestitutam. Atque hîc praecipuè est, ubi cognitio, scientiaque humana arguitur infirmitatis, ac incertitudinis. Hic est, ubi praecipua jaciuntur Pyrrhonismi fundamenta, stabiliturque maxime illud, Nihil sciri. LIBERIII. destinatur in Acroasin Physicam. Hic impugnatur numerus principiorum Aristoteleorum, intérque caetera Formas esse accidentales adstruitur Hic aliunde esse Motus naturalis asseritur, quàm vulgò existimetur. Hic Veterum Spatium postliminio revocatum Aristoteleo Loco suostituitur. Hic Vacuum inducitur, reducitur ve in rerum Naturam.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
