# Exercitationes paradoxicae xxv

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, LIBER II. opponitur Dialecticae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/xxv

Hoc idem porrò intellicas velim propter defectus caeteros, quos haud dubiè notare contendent, si qui volent ostendere me non satis bene illud providisse, Carere debet omni vitio, qui in alium paratus est dicere. Certè enim, si ea me vertigo teneret, ut sectè Princeps haberi vellem, aut magnum in aliqua secta mihi nomen comparare: id quidem affectandum esset, ut omnia, quae proponerem, cohaererent bellissimè, numerisque omnibus absolutissima forent. At cum nugas duntaxat meas propalare hîc studeam, & quae me moverint rationes Aristotelem deserendi, fide ingenua simplicique ob oculos ponere: Cur non longè praetulerim delirus inérsque videri, quàm sapere & ringi? quàm, inquam, sic memet vexare, ut si quidpiam, ex. gr. in prioribus Exercitationibus, aut Libris proponam, cui deinceps videri possim in lequensequentibus contradicere: nihil intentatum relinquere debeam, ut illud tandem possit excusari?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
