Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 100
Unproofread scanNot analysed yet
Veri motus; linea autem Medij motus Solis AB erit omninô media inter lineas Apogaei, &Medij motus Lunae; quòd, licet Apogaeum procedat segniùs dietim duobus circiter gradibus, quàm centrum Epicycli; Sol tamen vnum circiter gradum in consequentia dietim percurrens, illum detrahat motui centri Epicycli, apponat motui Apogaei. Nota verò gradum, quo Sol insequendo Lunam dietim promouetur, causam esse, cur Luna ad eandem rediens periodum, non ampliùs ibi reperiat Solem, sed debeat adhuc duos &liùs dies incedere, vt eum assequatur, ipsique rursùs congrediatur; sicque cùm mensis Periodicus sit dierum 27. ac ferè trientis; Synodicus fiat dierum 29. ac dimidij, cum horae proximè dodrante; vt superiùs iam adnotatum fuit. Perueniat porrô etiam Apogaeum in V, in 7, in 5. centro Eccentrici facto 2. n. L; peruenerit ¢rum Epicycli in Y, 3, 5. &Luna perueniens ad totum circumierit Epicyclum; ac linea Medij motus Solis AB intermedia semper incesserit, &c. Quod de hac autem Schematis medietate dico; idem &de alia pari proportione est intelligendum; vtcumque Epicycli ducti in ipsa non sint; neque item lineae, occultique circuli designantes varios Eccentrici situs; ne nimia intricatio, confusioque inde crearetur. Exinde interim colligere licet, centrum Epicycli occupare semper Apogaeum Eccentrici in omni Conjunctione, &Oppositione media cum Sole; &Perigaeum in Quadraturis; &reliqua loca intermediis proportione temporibus; adeò proinde, vt bis in mense totum Eccentricum percurrat.