# Institutio astronomica 103

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, NONIENSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/103

NONIENSI καὶ τοῦ Notanda verò heic solùm duo; Vnum, cum Luna à Nodò discedens acquirat paullatim latitudinem, quovsque ad limitem Boreum, Austrinumve peruenerit; maximam latitudinem, distantiamve, quam in vtrovis limite obtinet, esse graduum quinque. Alterum, Nodos non esse fixos in certis Eclipticae punctis; sed progredi sensim in antecedentia; & dietim quidem paullò ampliùs, quàm tribus minutis; adeò vt circuitum absoluat intra 19. ferè annos: vnde exsistit, quem superiùs & Cyclum Lunarem, & Numerum aureum, & Periodum Metonis appellauimus. Solet autem proptereà fingi seu orbis, seu In ipso, A est centrum Mundi: BCDE, Ecliptica; F centrum Eccentrici; GHIK Eccentricus: L centrum circuli Aequantis vocati, tantum distans à centro Eccentrici, quantum hoc à centro Mundi; MNOP Aequans ipse, Eccentrico aequalis, & in plano eodem cum ipso. Aequans autem hic siue orbis, siue circulus inducitur, quòd huiusmodi Planetarum motus in Eccentricis, & Epicyclis aequabiles, regularesve sint, non super suis centris, sed super alieno; huius nempe Aequantis centro.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
