# Institutio astronomica 11

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/11

CAPVT II. De vocato Caelesti Globo, quatenus idem cum Sphaera est. COLENT circuli Sphęrae memorati repręsentaOri etiam in eo, qui manibus omnium vulgò teritur, appellaturque Globus Cęlestis; idemque adeò cum Sphęra est, si quę sunt in Sphęra inania circulorum mobilium interstitia, oppieta esse, contornataque; & illis Stellarum Imaginibus insignita intelligantur. Scilicet aliunde superficies Globi repręsentat nobis Firmamenti faciem, prospectumve Stellarum fixarum, redactarum pridem in certas Figuras, seu Imagines, quas ἀστειοκοὺς, seu Constellationes, & Signa cęlestia appellant; quasque, quia Aratus, post Eudoxum, descripsit, non desunt, qui Cęlestem Globum vocitent Aratęam Sphęram. Fuere porrô Constellationes à priscis vsque temporibus distinctę 48. comprehendentes stellas in Gręcia, totaque orbis terrę cognita tunc parte conspicuas. Sunt verò ex iis 12. descriptę in Zodiaco 221. ad Zodiaci Boream: 15. ad Austrum eiusdem: exprimique solent his carminibus. Insunt Signifero his sex caelestia Signa; Suntque Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces. Ad Boream verò ter septem conspiciuntur: Vrsa Minor, Major, Custos, Draco, Gemma, Genuque Prolapsus, Lyra, Olor, Cephens, & Caßiopeia, Perseus, Andromede, Deltotum, Auriga, Caballus, Rictus Equi, Delphin, Telum, heinc Aquila, Anguifer, Anguis. Denique conuerti ter quinque notantur ad Austrum: Cetus, & Eridanus, Lepus, & nimbosus Orion, Sirius, & Procyon, Argo ratis, Hydraque, Crater, Coruus, Centaurus, Lupus, Ara, Coronaque, Piscis.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
