Latin
CAPVT VIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. De Theoria Firmamenti, &super exstructi vnius, alteriusve Crystallini. ENIQVE, vt &pauca quaedam de Firmamento attingamus, ac simul quae allata de iplo Phaenomena sunt, explicentur; Sciendum est imprimis, quandius nullus fuit circa Stellas Fixas, praeter diurnum, obseruatus motus, tandiù Firmamentum, cui illae inhaerent, fuisse habitum pro extimo Caelo, seu Mobili primo; vti Aristotelis aeuo, &sequentibus saeculis, ad Hipparchum, &Ptolemaeum vsque.