# Institutio astronomica 111

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/111

cum semisse: vtcumque ob Solem interim progressum, non appareat nobis conjuncta iteratò in Apogaeo, aut iteratò in Perigaeo, nisi post 19 menseis. Mercurij autem motum in Epicyclo esse dietim grad. 4. min. 5. 22 ac Periodum ipsius absolui intra dies proximè 88, seu treis propè menseis; vtcumque ab vna conjunctione Apogaea cum Sole ad Apogaeam aliam, aut à Perigaea ad Perigaeam, non nisi post 4. ferè menseis redeat. Quod ad Latitudinis motum spectat; oritur is etiam partim ex obliquitate Eccentrici, partim ex inclinatione Epicycli; & ea quidem vtriusque contemperatione, vt in Venere maior sit Latitudo ad Boream, in Mercurio maior ad Austrum; & in Venere quidem Latitudo interdum ad 9. gradus perueniat; in Mercurio autem non ampliùs, quàm ad quinque.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
