# Institutio astronomica 112

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/112

Ex quo autem ipsae quoque Fixae deprehensae sunt in consequentia promoueri; tum Nonum caelum coepisse addi, quod esset Primum mobile, cuiusve diurnus motus esset proprius; & Firmamentum habitum pro Secundo mobili, cuius motus ille in consequentia specialis foret. Nimirùm, quòd duo per se motus vni mobili non comperere crederentur; veluti suprà attigimus. Porrô quia hic motus adnotatus fuit inaequabiliter peragi, ac etiam, iuxta aliquos, interdum retrogradus esse; ac obseruatum aliunde est, Eclipticam vnà cum Fixis sic mutare situm, vt illius Obliquitas, atque adeò Declinatio Solis maxima, euaderet nunc maior, nunc minor (quippe quae tempore Ptolemaei, aut paullò antè, fuit maxima, vt puta grad. 23. minut. 52. Ea deinceps ita decreuit, vt superiore saeculo credita minima, exstiterit grad. 23. min. 28) Idcirco coepit superaddi caelum Decimum, quod esset Primum mobile; ac retineri simul caelum Nonum, dictum plaerisque Crystallinum, cui ille in longum, seu in consequentia motus tribueretur; ipsi autem Firmamento assignatus est motus, quem Accessus, & Recessus; ac Trepidationis, Alphonsini praesertim dixerunt. Nempe assignata vt mobili Primo, ita Nonae sphaerae Ecliptica immobili, fecere ipsam Firmamenti Eclipticam variabilem, seu ita luxatam in superficie duorum circellorum circa puncta Aequinoctialia descriptorum, scriptorum, vt exinde duplex huiusmodi irregularitas crearetur.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
