# Institutio astronomica 115

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/115

Itaque solet iam Firmamento motus ille in consequentia, Longitudinisve attribui, qui ab vsque Copernico Praecessio, seu Anticipatio Aequinoctiorum appellatur; quòd ille, ob Motum Terrae attributum, existimarit non tam stellas Aequinoctia immota praetergredi, tendendo versus consequentia; quàm ipsa Aequinoctia stellas immotas deserere, tendendo versus praecedentia. Solet & Nonae sphaerae tribui illa Libratio, quae ideò vocatur Anomalia Praecessionis Aequinoctiorum, quòd motum Praecessionis Aequinoctiorum inaequalem faciat; ac solet demùm Decimae attribui Libratio, quae Anomalia Obliquitatis Eclipticae ideò dicitur, quòd Obliquitatem Eclipticae non semper eandem esse patiatur. Et Motus quidem Firmamenti, seu Octauae sphaerae peragitur lentissimè super polis Eclipticae; siquidem iuxta Ptolemaeum, circuitum vnum non peragit, nisi intra annorum 36. millia: vt putà vnum tantùm gradum intra annos centum conficiens; tametsi successio temporis nos docuit peragere potiùs intra annorum proximè 25. millia: vt putà vnum intra vtcumque aliunde annos 70. gradum absoluens; Alphonsini statuerint circuitum non peragere, nisi intra mille Iubilaea, seu millia annorum 49. Motus verò Nonae sphaerae sit quidem super iisdem polis; at non circuitum perficiendo, sed leuiter solùm librando.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
