# Institutio astronomica 124

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/124

INSXLTVDIONIS tribus Oppositionem mediam; & dum Stationes celebrantur, distare a Sole, Saturnum quidem, vltra quadrantem circuli; Iouem, triente; Martem, vltra trientem Praetereà &, cùm ex ijs duobus plures sint Stationes Mercurij, quam Veneris, quoniam longè citiùs percurrendo Epicyclum, saepiùs heinc inde a Sole fit; Ex tribus superioribus opposito modo, plures sunt Saturni, quam Iouis, & huius, quàm Martis; quoniam cùm Saturnus sit tardior, quàm Iupiter, Sol ipsum citiùs assequitur; & pari ratione cum Iupiter sit tardior, quàm Mars, Sol assequitur quoque ipsum citius. Dixi porrò hanc affectionem competere solum 5. Stellis Errantibus; quoniam Sol quidem non mouetur per Epicyclum, sed per Eccentricicum dumtaxat; in quo proinde potest quidem videri vno tempore moueri tardiùs, quàm alio; at non proptereà vnquam retrogredi, aut stare. Luna verò mouetur quidem per Epicyclum, & superiore quidem parte contra successionem Signorum; at quoniam motus Eccentrici seu centri Epicycli per Eccentricum) est longè velocior, quàm motus Lunae per Epicyclum; atque idcirco Luna tunc quoque velocius deuehitur ab Eccentrico in consequentia, quàm reuchatur per Epicyclum in antecedentia; heinc sit, vt tardius quidem moueri; at non propterea stare, regredive appareat. ASTEGTOMICAE Lib. II.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
