# Institutio astronomica 128

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/128

Quippe in Mercurio, Venere, Sole, Marte, difficillimè aliqua notatur; In loue, ac Saturno vix vlla est; & ad Fixas quod attinet, eae sunt longè euectiores, quàm vt vllam penitus prodant. Non memoro causam huius rei esse, quam suprà insinuauimus; quòd Terrae nimirùm Semidiameter, quae & pro communi mensura, & quasi pro duarum stationum dimensoriarum interstitio accipitur, sensibilem quidem rationem ad Lunae distantiam obtineat: ad caeterorum autem distantiam, adeò exilem habeat, vt ferè, aut etiam prorsus euanescat; quasi Terra iam velut punctum sit; nihilque intersit, Sidus aliquod ex Terrae superficie, aut ex eius centro spectetur. Vt hoc tamen loco Siderum distantiam, quam ex mente Ptolemaei, Albategnius praesertim, & Alphraganus deduxerunt, aliique amplexi sunt, proponamus; quoniam illa per repetitas Terrae semidiametros explicatur; ideò attingendum est paucis, quanta nam Terrae semidiameter sit. Cùm ergo, licet variae de ambitu Terrae opiniones sint, nobis tamen propemodùm constet, esse ipsam milliarium Italicorum 26255, quòd in maximo ad Terrae superficiem circulo respondeant vni gradui milliaria proximè 73; ea de causa, tum Diameter Terrae erit milliarium Italicorum 8354; tum Semidiameter milliarium 4177. Suppono autem, vt rem tritam, Milliare dici, quòd mille passus (seu Stadia & quae singula sunt 125 passuum) contineat; & Passum intelligi Geometricum (seu eseu duplum vulgaris) quinque scilicet pedes continentem; Pedem verò etiam Geometricum intelligi; & talem quidem, qui minor sit Parisino, seu Regio vocato, vna decima quam proximè parte. Scilicet diuiso Parisino pede in mille particulas, deprehendimus Romanum antiquum continere ex illis nongentas, & quatuor. Vsurpo verò Italicum milliare, potiusquàm Leueam Gallicam, quòd mensura constantior sit.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
