# Institutio astronomica 129

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/129

Tamet si, cùm Leuca Gallica mediocris contineat plus minùs tria milliaria Italica, nihil veter allatas mensuras sic reducere, vt ambitus Terrae censeatur continere Leucarum Gallicarum 8752: Diameter 2785: Semidiameter 1392. Vtcumque sit; ecce distantiam, quam Arabes illi ex Ptolemaei principiis, non modò circa Solem, & Lunam; verùm etiam circa quinque Erranteis stellas, ac Fixarum quoque Sphaeram, deduxerunt. Intelligenda vero est in ipsis planetis distantia mediocris, acceptave, cùm ij versantur circa longitudines medias; alioquin enim in Apogaeo longius, in perigaeo propiùs distant. Luna, Mercurius, Distantia Venus, est terrenamediocris, Sol, rum semiqua absunt Mars, diametroà Terra Iupiter, rum. Saturnus, Fixae, Interim verò ex ipsa serie, qua istae distantiae increscunt, comprobatus manet, qui Caelorum ordo in huiusce Institutionis Prooemialibus propositus est; saltem ad vsque caelum Fixarum; nam quod de caeteris dici potest, id attigimus circa Theoriam Firmamenti.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
