Latin
AURALIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et cùm illa adhuc miretur in iis Angulis, quae ad contactum circuli fiunt, dari quidpiam majus, dari quidpiam minus, non dari aequale; seu posse à minore ad majus, à maiore ad minus, &non tamen vnquam per aequale transiri: ecce in hisce Suppositis, Hypostasibus ve diuinis cum ipsa Essentia identificatis, datur quidem producens, datur &productum (quae inter esse vulgò solet Disquiparantiae relatio) &tamen non maius, non minus, sed aequalitas mera est; quandò neque Persona producens est caussa, vt ea ratione maior sit; neque producta sic oritur, vt quasi effectus dependeat, sicque censeri minor posfit. Adhaec, ignorat illa adhuc descriptionem (non mechanicè factam) duarum linearum proportionalium datis duabus intermediarum, vt factum super secunda, facto super prima simile solidum, rationem cum ipso referat extremarum. Nempe ex hac re ignorata, notum est nesciri qui duplicandus cubus sit; ac peccatum proptereà esse, cùm iubente Minoë sepulcrum Glauci, &iubente Apolline Deliorum aram duplicare oportuit; vti &peccauit in oppositum Chares, cùm duplicare Rhodium Colossum in dimensionem omnem aggressus, non nisi materiae duplum postulauit.