# Institutio astronomica 13

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/13

An adnotabo Nebulosas, vt vocatum Praesepe Cancri, deprehensas esse telescopio, opticove tubo, nihil esse aliud, quàm aggeries aliquas minutissimarum stellarum, quarum coniunctae luculae speciem albo sa ris, ac veluti nubeculae cuiusdam creent? An, deprehensum quoque esse, Lacteum circulum in Globo descriptum, & veteribus habitum pro vndecimo, (ipsoque, Zodiaci instar, lato circulo, nihil esse aliud, quàm texturam quandam eiusmodi nubecularum, seu ineffabilem stellularum minutissimarum congeriem, qualem iam pridem Democritus apud Plutarchum coniecerat? CAP. III. μέ τι ι De repraesentata in medio Sphaerae Terra. ἰοσοναι τίας. . AM, cùm globulus, qui in medio Sphaerae, repraesentare Terram sit dictus; ideò sciendum imprimis est, esse Terram formae Globosae: neque enimmontes vallesque ipsius rotunditati magis officiunt (spectata nimirùm ambitus amplitudine) quàm malo arantio granulositas cutis. το τανίδεται δὲ Et probant quidem Physici hanc rotunditatem ex coitione omnium partium, quae ex aequo in centrum podv. nitantur; Sed Astronomi eam conuincunt, ex eo, quòd tendentibus in Boream, Austrumve, aliae, aliaeque caeli partes heinc retegantur, inde occultentur, & Polus conspicuus euadat heinc elatior, inde depressior, B. iij quodque provt quisque est magis ad Orientem, aut Occidentem, astra videat citiùs, tardiusve oriri, & occidere; atque adeò, dum Luna, v. c. patitur Eclipsin, qui est orientalior, plureis horas a meridie, aut media nocte numeret; qui occidentalior, pauciores.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
