# Institutio astronomica 131

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/131

CAPVT XIV. Quae item eorundem, & Fixarum sit (sed habitis simul apparentibus diametris) vera Magnitudo. VIA ex supposita distantia, & obseruata apparente visibilis rei diametro, iudicare licet de vera illius tum diametro, tum superficie, tum crassitudine, corporeave mole: capropter, vbi, praeter distantiam, adnotarunt etiam, illi ijdem Astronomi, quanta cuiusque Sideris diameter apparens, seu visibilis foret; pronunciârunt etiam quae foret Sideris cuiusque vera Magnitudo Caeterùm videtur id quoque negotium longè difficilius, quàm reputari soleat; definire, quae sit habenda Sideris cuiusque diameter apparens. Nam Sol quidem suo splendore seu spectetur ipse, seu aliâ industriâ eius diameter exploretur, negotium facit maximum; aliorum vero Astrorum disci nunc maiores, nunc minores (etiam in eadem à terris distantia, ac in ea supra horizontem altitudine, quae sit refractione immunis) apparent, provt oculus eos spectat ex variis lucis, tenebrarumque gradibus: tantò siquidem majores videntur, quanto sunt tenebrae densiores; & ne lux quidem, qua apparent exilissimi, illos, quantum par est, deminuit; vt nobis quidem corstitit. Sanè, ne illud repetam, quod de obseruatis à nobis R. is Solis ac Lunae diametris apparentibus est iam antè dictum; ac ne aliquid etiam heic subjiciam de caeteris; adnoto dumtaxat diametrum Mercurij, quae alioquin apparet, haberique solet minutorum duorum, aut trium, fuisse à nobis obseruatam triente minuti non maiorem; idque, cùm hac in Vrbe, anno 1631, & die Nouembris 7. manè, in ipso Solis disco apparuit, ac suâ se vmbellâ, citra telescopium, in papyro pinxit, potuitque eius diameter cum diametro Solis comparari impunè. Praetereo autem illum exiisse e margine occiduo Solis (fuit enim retrogradus; hora 10. cùm minutis 28. latitudinem Boream assequutum minutorum 6. secund. 20. Enimverò, quia, vt iam monuimus, Ptolemaei, Sectatorumque sententiam heic referrimus; ecce imprimis quantas diametros apparenteis habuerint; & maxime quidem sub mediocrem illorum à Terra distantiam. Lunae Mercurij Veneris Diameter dest minu Solis apparens torum Martis Iouis Saturni nisi quòd Circa Fixas autem nihil definierunt, Albategnius stellis Magnitudinis primae vnius minuti, ac semissis (seu quantam & Marti) diametrum attribuit. Deinde verò ex habita Sideris cuiusque distantia, ac visibili diametro, obtinuere diametrum veram; eamque cum diametro Terrae comparantes, cubiceque multiplicantes, Sideris cuiusque crassitudinem, corpusve ita deduxerunt, vt quantum à corpore Terrae excederetur, aut ipsum excederet, designauerint. Designatio autem, quod ad Planetas spectat, huiusmodi fuit. (Luna minores Mercurius Terrâ, Venus vicibus Sol Sunt majores Mars Terra, Iupiter vicibus Saturnus

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
