Latin
CAPVT XV
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 134
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XV. Qui Planetarum Adspectus sint. LANETARVM Adspectus, quos Graeck, Σχηματιομοῖς. Latini appellant: onfigurationes, nihil aliud sunt, quàm mutuae habitudines, quibus Planetae se inuicem, quatenus sunt in variis Zodiaci partibus constituti, respiciunt. Et quia numerus duodenarius, quo Zodiaci Signa distinguuntur, sortitur aliquotas parteis, Semissem 6, Trientem 4, Quadrantem 3, Sextantem 2: ea de causa, si planeta vno constituto in certa Zodiaci parte, alius ab eo distet per semissem, sitque proinde è regione, dicitur esse inter illos adspectus Oppositus, siue Diametralis; si per trientem, Trinus; si per quadrantem, Quadratus, si per sextantem, Sextilis. Et videbatur quidem praeterea assignandus adspectus, qui Vncialis diceretur; quatenus Vnitas I, est etiam aliquota duodenarij pars; &potest etiam vnus Planeta abesse ab alio per vnam duodecimam Zodiaci partem: at talis adspectus admitti non solet, &vice illius admittitur alius, qui quasi cyphrae 0. attribuatur; cùm nimirùm vnus planeta nihil distat ab alio, sed illi quasi conjungitur; vnde &dicitur adspectus Conjunctionis. Res intelligenda est ex hac Figura, in qua, constituto Planeta vno in principio V. c. V, patet, si alius sit constitutus in principio A, Oppositionis adspectum esse: si in principio Q. aut 9.