Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 14
Unproofread scanNot analysed yet
Est verò nomine Globi Terrae comprehendenda simul Aqua; quatenus Aquae, &Terrae partes versus idem centrum conspirant, &maris superficies sic cum Terrestri continuatur, vt eadem, quae dicta mox sunt, nauigantibus in Boream, Austrumve, &rursus ad ortum, occasumve positis contingant; ac vel illud probat, non esse maris superficiem planam, quòd à portu soluentibus Tenta sensim sic occultetur (à gibbo maris videlicet) vt nulla denique appareat. Ne memorem vmbram, quae in disco Lunae Eclipsin patientis à Terrae, &Maris superficie creatur, esse perinde circularem. Deinde, esse Terram in centro Mundi (atque ideò centrum ipsius cum centro Mundi idem esse) probari à Physicis, ex recessu omnium grauium à Mundi superficie, confluxuque in eius centrum, à quo recedere Ascendere sit; &in quo proinde Terra quasi suis ponderibus librata teneatur. Probari verò ab Astronomis, ex eo, quod alioquin non appareret Mundus in duo Hemisphaeria diuisus; &liùs idcirco, aut minus, quàm sex signa Zodiaci supra Terram conspicerentur; quodque Eclipses Lunae non contingerent in oppositione cum Sole ex diametro facta (Terra scilicet non intercipiente) aliaque similia.