# Institutio astronomica 14

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/14

Est verò nomine Globi Terrae comprehendenda simul Aqua; quatenus Aquae, & Terrae partes versus idem centrum conspirant, & maris superficies sic cum Terrestri continuatur, vt eadem, quae dicta mox sunt, nauigantibus in Boream, Austrumve, & rursus ad ortum, occasumve positis contingant; ac vel illud probat, non esse maris superficiem planam, quòd à portu soluentibus Tenta sensim sic occultetur (à gibbo maris videlicet) vt nulla denique appareat. Ne memorem vmbram, quae in disco Lunae Eclipsin patientis à Terrae, & Maris superficie creatur, esse perinde circularem. Deinde, esse Terram in centro Mundi (atque ideò centrum ipsius cum centro Mundi idem esse) probari à Physicis, ex recessu omnium grauium à Mundi superficie, confluxuque in eius centrum, à quo recedere Ascendere sit; & in quo proinde Terra quasi suis ponderibus librata teneatur. Probari verò ab Astronomis, ex eo, quod alioquin non appareret Mundus in duo Hemisphaeria diuisus; & ampliùs idcirco, aut minus, quàm sex signa Zodiaci supra Terram conspicerentur; quodque Eclipses Lunae non contingerent in oppositione cum Sole ex diametro facta (Terra scilicet non intercipiente) aliaque similia.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
