# Institutio astronomica 145

Pierre Gassendi, Institutio astronomica, INSTITVALORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/institutio-astronomica/145

bis in anno transeat per Nodos, seu semel per Caput, & semel per Caudam Draconis; ac tum Sole versante prope vnum Nodum, vix fieri possit, quin Luna ipsi opponatur nunc ampliùs nunc minùs prope alterum; sicque in vmbram plus, aut minùs, vel ad Boream, vel ad Austrum Eclipticae, incurrat. Vix autem, dico; quia rarò quidem, sed interdum tamen contingit; vt Luna vmbram praeterlabatur intemerata penitùs, etiam per annum integrum? quemadmodum speciatim anno ab heinc quinto eueniet. Dico praeterea, nunc plus, nunc minus; quoniam, si exstiterint quidem Luminaria in ipsis Nodis, aut proximè illos; tunc & tota Luna immergitur in vmbram, creaturque proinde Eclipsis Totalis, totiusve disci; & Mora intra tenebras major, aut minor est, provt centrum Lunae per centrum, siue axem vmbrae, aut propiùs, aut remotiùs transit: vt taceam huc quoque quidpiam facere velocitatem, aut tarditatem motus. Scilicet, cùm diameter vmbrae sit, habeaturve propemodùm triplò maior diametro Lunae, occupetque adeò vnum propè gradum cum semisse, quà Luna transit (idque aliquando altiùs, aliquando humiliùs, provt Apogaea, aut Perigaea est) ipsa aliunde Luna non peruadit, nisi vnum gradus dimidium intra vnam circiter horam. Potest porrô Eclipsis Totalis, & centralis quidem ex proxima, Figura intelligi; vt in qua sit AB quidem Ecliptica; CD orbita Lunae; E Luna primum ingrediens in vmbram; F Luna vltimùm egrediens; G Luna in ipso vmbrae centro.

---

Pierre Gassendi, Institutio astronomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutio_astronomica.
