Latin
INSTITVALORIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 146
Unproofread scanNot analysed yet
Non centralis autem ex consequente, vt in qua Nodus non sit in centro vmbrae, sed extra; vt puta in H, ac idcirco Luna per centrum non transeat. Nota verò, Eclipseis Totaleis, quae maximae sunt durationis (tales autem sunt praesertim centrales) vix paucis minutis quatuor horas excedere, ac saepe consistere infrà, quod motus Lunae per id tempus non sit semper tardissimus.